monumenta.ch > Ambrosius > 82 > 13 > sectio 468 > ubk4°Ms.theol.26.226 > sectio 62 > 79 > csg214.54 > 22 > 3 > csg7.5 > bkeCod.32.30v > sectio 25 > csg75.472 > csg251.36 > bkeCod.32.175r > sectio 818 > ubk4°Ms.theol.26.32 > bkeCod.32.17v > sectio 459 > bkeCod.32.143v > 29 > sectio 319 > sectio 9 > Sapientia, 11 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 2, 1
Huic primae septenae secunda adiungitur, quae septem liberalium artium septena dicitur, quae etiam septem viae animae antonomasiae appellantur, in quibus humanus animus libere eruditur, et a curis servilibus liberatur. Harum autem septem artium grammatica in eruditionem prima ponitur, quia per eam recte loqui instruimur per dialecticam rationabiliter, per rhetoricam ornate, per arithmeticam vero docemur res propter multitudinem dividere, per musicam dissona consona reddere, per geometriam de inaequalibus aequalia facere, per astronomiam signa, tempora et temporalia distinguere, et de temporibus et temporalibus quaedam futura prope posita praesignare.